monumenta.ch > Servius > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Servius, In Vergilii Georgicis commentarii, 3, 338, 1
litoraque a. r. acalanthida d. quo tempore sonat per litora alcyon avis, cuius fabulam in primo memoravimus; per dumos vero acalanthis, quam alii lusciniam esse volunt, alii vero carduelim, quae spinis et carduis pascitur, ut inde etiam apud Graecos acalanthis dicta sit ab acanthis, id est spinis, quibus pascitur.